- TROPAEUS
- TROPAEUSGraece Τρόπαιος, Iovis cognomen, a τρέπεςθαι, quod hostes in fugam verteret: quemadmodum Romanis idem Stator dictus est, quod fugam suorum sisteret. Ei, apud Graecos, statuas aliquando erigebant victores: inprimis postquam usus Tropaeorum in desuetudinem abiisset, quod Ciceronis aevô factum esse, ex eius Pison. colligere est. Tum igitur, horum in locum, vel aras construebant, ut de Alexandro quoque legimus, in monte Amano istiusmodi victoriae monumentum excitante: vel Tropaeo Iovi signa ponebant, uti de Hyllo legimus et Iolao, apud Eurip. Heraclid. v. 937.—— Βρέτας Διὸς Τροπαίου καλλίνικον ἔςτασαν.Vide Franc. Roslaeum, tract. Angl. cui titul. Archaeologia Attica, l. 7. c. ultimô.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.